Leviticus 18

. Quasi dicat, Cognoscite vestrum creatorem; diligenter servate ejus praecepta. etc. Intentionem totius legis aperit, ut a malis scilicet abstineamus et bona teneamus. etc. Non enim solum a fornicatione, avaritia et superbia, sed etiam a divinationibus, et auguriis, et omnium gentium superstitionibus praecipit abstinere. . Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: Joan. 6.. Hoc in prioribus judiciis et praeceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat. etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: LXX: etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia praecepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum haereditatem accepturus erat Israel, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant haereditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: iteravit significans quia nobis carne conjunctus est, et nostrae cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum. etc. AUG., quaest. 58 in Lev. Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quae plenitudo legis est Rom. 13.. . ID., quaest. 59. Ex matre, si de priori viro, etc., usque ad quod superius dixit obscure. . etc. AUG., ubi supra. Non cum filia novercae ex priori viro videatur prohibere concubitum, cum ei cui prohibetur, soror non sit, vel ex patre vel ex matre, addidit quod ex eodem patre. . etc. AUG., quaest. 61. Quaeritur utrum hoc, etc., usque ad posset enim aliquis putare quod talem liceret sibi ducere et adulterium non timere. etc. LXX: Proinde hanc enim turpitudinem dicunt patris fratris ejus, id est patrui pudenda, scilicet, uxoris. . etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Jac. 1., vel aliud peccatum; sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit. Quasi familiare et cognatum est nobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit. etc. AUG., quaest. in Lev. Non prohibet, etc., usque ad ne faceret eam moechari. etc. LXX: quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? Rom. 12., maxime cum proximis. In Judaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus: Gal. 5.. Mortificata ergo Judaica conversatione Ecclesiae debet conjungi, quae est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Judaica conversatio aemulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitiae ejus. Unde Paulus ait: etc. Gal. 4.. Uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait: Gen. 30. etc. AUG., quaest. 64 in Lev. Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, etc., usque ad sed concipiendae proli noxium prohibetur. etc. ISICH. Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari. etc. ID. Convenienter haec subjunguntur, etc., usque ad nec in errore gentilium miscemur. etc. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed et gentilium philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? . etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est II Cor. 9.. Unde: Prov. 13. Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri Gen. 2.: quae vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari. etc. ISICH. Quanta pollutio sit in praedictis, poena pollutorum ostendit. Nec incaute praetereundum, quia ea quae invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. etc. Daemones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universae. Qui cum omni peccato gaudeant, praecipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus. . etc. Qui enim post evangelicam praedicationem talia committunt, aliam mali medicinam non inveniunt; nec in sorte hominum, sed daemonum erunt. Quasi: Mea sunt mandata, non hominis; ad cujus imaginem facti estis; quam polluere non debetis: I Cor. 3..
Copyright information for VulgGlossa